- CAPILLATI
- I.CAPILLATIpars Gothorum inferior, superior enim Pileati dicta fuit: haec a sacris, illa a Republ. Iornandes de reb. Get. c. 11. Elegit namque ex illis (Diceneus ex Gothis) tunc nobilissimos prudentiores viros, quos Theologiam insiruens, numina quaedam et sacella venerari suasit, fecitque sacerdotes, nomen illis Pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos aliô nomine nuncupamus, litabant: reliquam vero gentem Capillatos dicere iussit: quod nomen Gothi pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur. Petrus Patricius in Eclog. Legat. Decebalus, (Dacorum Rex) Legatos ad Traianum misit Pileatos diclos: hi enim apud illos sunt honoratiores. Prius namque Capillatos miserat, qui apud eos viliores aestimati sunt. Vide et Cassiodor. l. 4. form. 49. Sic etiam apud Romanos olim vocabatur cultior ac iumor familia; qui alias et Comati, Martial. l. 12. Epigr. 71. v. 9. et Criniti, Virg. Aen. l. 1. v. 744. dicebantur. Senecae, Ep. 119. Namsi pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer, quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis. παῖδας κομήτας appellat Lucianus. Claudian. de bello Gildon. v. 185.Crinitos inter famulos, pubemque conoramOrnatas iubet ire nurus. ----Sed apud divites tantum et fortunatos hae delitiae spectabantur. Unde Iuvenalis de cena pauperis, Sat. 11. v. 145.Plebeios calices, et paucis assibus emptos,Porriget incultus puer, atque a frigore tutus;Non Phryx, aut Lycius, non a mangone petitusQuisquam erit in magno, cum posces, posce Latine.Idem habitus cunctis, tonsi, rectique cavilli,Atque hodie tantum propter convivia pexi.Ubi vetus Interpres, tonsi rectique explicat, non comati. Et Martialis, ubi gregem capillatum vocat, l. 2. Epigr. 57. v. 5. ubi Schol. Cirratorum, inquit, nobilium puerorum, quibus coma alebatur, Paedagogiorum, hodie pages. Dixi etiam, iunior familia; quia ex voto crinem, quem Deo pascebant, tondere consueverant, vel in ipso virilitatis adventu, vel ad novae nuptae imperium; quo de Martialis, l. 11. Epigr. 79. v. 3.Flammea texuntur Sponsae, nova nupta parata est,Tondebit pueros iam nova nupta tuos.I. e. tondebit catamitos tuos, tamquam emeritos et exoletos, postquam uxorem duxeris, Screvel. Notis in loc. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis.II.CAPILLATIpopuli inter Alpinas gentes. Plin. l. 3. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.